- HELVICUS Christophorus
- HELVICUS ChristophorusGermanus, Giessae Theologiae Professor. Eius varia exstant, Chronologicum inprimus opus, aequalibus Denariorem, Quinquagenariorum et Centenariorum inter vallis; cumassignatione Imperiorum, Regnorum, Dynastiarum, Regum, Electorum-Principum, Pontificum Romanorum, nec non et Turcicorum Impp. aliorumque Virorum illustrium, celebrium, Prophetarum, Theologorum, Iureconsultorum, Medicorum, Philosophorum, Oratorum, Historicorum, Poetarum, Haereticorum, Rabbinorum, Conciliorum, Synodorum, Academiarum etc. itemque usitatarum Epocharum, digestum. Quod de nove recognovit, auxit et continuavit Ioh. Iustus Winckelmannus consiliarius et Historiographus Hassiaco-Oldenburgicus. De eo Neander in Georg. Vir, inquit, praestans pietate, doctrinâ, cogitione rerum sacrarum et Historiarum aetatum, temporum atque Gentium omnium. Obiit A. C. 1617 Schoppio teste. Vide et Christophorus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.